Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS I NORMAE COMMUNES OMNIBUS INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE (Cann. 573 – 606)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
 
 
SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
 
TITULUS I NORMAE COMMUNES OMNIBUS INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE (Cann. 573606)
 
Can. 573 - § 1Vita consecrata per consiliorum evangelicorum professionem est stabilis 
vivendi forma qua fideles, Christum sub actione Spiritus Sancti pressius sequentes, Deo 
summe dilecto totaliter dedicantur ut, in Eius honorem atque Ecclesiae aedificationem 
mundique salutem novo et peculiari titulo dediti, caritatis perfectionem in servitio Regni Dei 
consequantur et, praeclarum in Ecclesia signum effecti, caelestem gloriam praenuntient
§ 2Quam vivendi formam in institutis vitae consecratae, a competenti Ecclesiae auctoritate 
canonice erectis, libere assumunt christifideles, qui per vota aut alia sacra ligamina iuxta 
proprias institutorum leges, consilia evangelica castitatis, paupertatis et oboedientiae 
profitentur et per caritatem, ad quam ducunt, Ecclesiae eiusque mysterio speciali modo 
coniunguntur.
 
Can. 574 - § 1Status eorum, qui in huiusmodi institutis consilia evangelica profitentur, ad 
vitam et sanctitatem Ecclesiae pertinet, et ideo ab omnibus in Ecclesia fovendus et 
promovendus est
§ 2Ad hunc statum quidam christifideles specialiter a Deo vocantur, ut in vita Ecclesiae 
peculiari dono fruantur et, secundum finem et spiritum instituti, eiusdem missioni salvificae 
prosint.
 
Can. 575 - Consilia evangelica in Christi Magistri doctrina et exemplis fundata, donum sunt 
divinum, quod Ecclesia a Domino accepit Eiusque gratia semper conservat.
 
Can. 576 - Competentis Ecclesiae auctoritatis est consilia e interpretari, eorundem praxim 
legibus moderati atque stabiles inde vivendi formas canonica approbatione constituere 
itemque,pro parte sua, curare ut instituta secundum spiritum fundatorum et sanas traditiones 
crescant et floreant.
 
Can. 577 - Permulta in Ecclesia sunt instituta vitae consecratae, quae donationes habent 
differentes secundum gratiam quae data est eisChristum, enim, pressius sequuntur sive 
orantem, sive Regnum Dei annuntiantem, sive hominibus benefacientem, sive cum eis in 
saeculo conversantem, semper autem voluntatem Patris facientem.
 
Can. 578 - Fundatorum mens atque proposita a competenti auctoritate ecclesiastica sanctia 
circa naturam, finem, spiritum et indolem instituti, necnon eius sanae traditiones, quae omnia 
patrimonium eiusdem instituti constituunt, ab omnibus fideliter servanda sunt.
 
Can. 579 - Episcopi dioecesani, in suo quisque territorio, instituta vitae consecrate formali 
decreto erigere possunt, dummodo Sedes Apostolica consulta fuerit.
Can. 580 - Aggregatio alicuius instituti vitae consecratae ad aliud reservatur competenti 
auctoritati instituti aggregantis, salva semper canonica autonomia instituti aggregati.
 
Can. 581 - Dividere institutum in partes, quocumque nomine veniant, novas erigere, erectas 
coniungere vel aliter circumscribere ad competentem instituti auctoritatem pertinet, ad 
normam constitutionum.
 
Can. 582 - Fusiones et uniones institutorum vitae consecratae uni Sedi Apostolicae 
reservantur; eidem quoque reservantur confoederationes et foederationes.
 
Can. 583 - Immutationes in institutis vitae consecratae ea afficientes, quae a Sede 
Apostolica approbata fuerunt, absque eiusdem licentia fieri nequeunt.
 
Can. 584 - Institutum supprimere ad unam Sedem Apostolicam spectat, cui etiam reservatur 
de eius bonis temporalibus statuere.
 
Can. 585 - Instituti partes supprimere ad auctoritatem competentem eiusdem instituti 
pertinet.
 
Can. 586 - § 1Singulis institutis iusta autonomia vitae, praesertim regiminis, agnoscitur, 
qua gaudeant in Ecclesia propria disciplina atque integrum servare valeant suum 
patrimonium, de quo in can. 578
§ 2Ordinariorum locorum est hanc autonomiam servare ac tueri.
 
Can. 587 - § 1Ad propriam singulorum institutorum vocationem et identitatem fidelius 
tuendam, in cuiusvis instituti codice fundamentali seu constitutionibus contineri debent, 
praeter ea quae in can. 578 servanda statuuntur, normae fundamentales circa instituti 
regimen et sodalium disciplinam, membrorum incorporationem atque institutionem, necnon 
proprium sacrorum ligaminum obiectum
§ 2Codex huiusmodi a competenti auctoritate Ecclesiae approbatur et tantummodo cum 
eiusdem consensu mutari potest
§ 3In hoc codice elementa spiritualia et iuridica apte componantur; normae tamen absque 
necessitate ne multiplicentur
§ 4Ceterae normae a competenti instituti auctoritate statuae apte in aliis codicibus 
colligantur, quae tamen iuxta exigentias locorum et temporum congrue recognosci et aptari 
possunt.
 
Can. 588 - § 1Status vitae consecratae, suapte natura, non est nec clericalis nec laicalis
§ 2Institutum clericale illud dicitur quod, ratione finis seu propositi a fundatore intenti vel vi 
legitimae traditionis, sub moderamine est clericorum, exercitium ordinis sacri assumit, et qua 
tale ab Ecclesiae auctoritate agnoscitur
§ 3Institutum vero laicale illud appellatur quod, ab Ecclesiae auctoritate qua tale agnitum, 
vi eius naturae, indolis et finis munus habet proprium, a fundatore vel legitima traditione 
definitum, exercitium ordinis sacri non includens.
 
Can. 589 - Institutum vitae consecratae dicitur iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectum 
aut per eiusdem formale decretum approbatum est; iuris vero dioecesani, si ab Episcopo 
dioecesano erectum, approbationis decretum a Sede Apostolica non est consecutum.
 
Can. 590 - § 1Instituta vitae consecratae, utpote ad Dei totiusque Ecclesiae servitium 
speciali modo dicata, supremae eiusdem auctoritati peculiari ratione subduntur
§ 2Singuli sodales Summo Pontifici, tamquam supremo eorum Superiori, etiam ratione 
sacri vinculi oboedientiae parere tenentur.
 
Can. 591 - Quo melius institutorum bono atque apostolatus necessitatibus provideatur, 
Summus Pontifex, ratione sui in universam Ecclesiam primatus, intuitu utilitatis communis, 
instituta vitae consecratae ab Ordinariorum loci regimine eximere potest sibique soli vel alii 
ecclesiasticae auctoritati subicere.
 
Can. 592 - § 1Quo melius institutorum communio cum Sede Apostolica foveatur, modo 
et tempore ab eadem statutis, quilibet supremus Moderatur brevem conspectum status et 
vitae instituti eidem Apostolicae Sedi mittat
§ 2Cuiuslibet instituti Moderatores promoveant notitiam documentorum Sanctae Sedis, 
quae sodales sibi concreditos respiciunt, eorumque observantiam curent.
 
Can. 593 - Firmo praescripto can. 586, instituta iuris pontificii quoad regimen internum et 
disciplinam immediate et exclusive potestati Sedes Apostolicae subiciuntur.
 
Can. 594 - Institutum iuris dioecesani, firmo can. 586, permanet sub speciali cura Episcopi 
dioecesani.
 
Can. 595 - § 1Episcopi sedis principis est constitutiones approbare et immutationes in eas 
legitime introductas confirmare, salvis iis in quibus Apostolica Sedes manus apposuerit, 
necnon negotia maiora totum institutum respicientia tractare, quae potestatem internae 
auctoritatis superent, consultis tamen ceteris Episcopis dioecesanis, si institutum ad plures 
dioeceses propagatum fuerit
§ 2Episcopus dioecesanus potest dispensationes a constitutionibus concedere in casibus 
particularibus.
 
Can. 596 - § 1Institutorum Superiores et capitula in sodales ea gaudent potestate, quae 
iure universali et constitutionibus definitur
§ 2In institutis autem religiosis clericalibus iuris pontificii pollent insuper potestate 
ecclesiastica regiminis pro foro tam externo quam interno
§ 3Potestati de qua in § 1 applicantur praescripta cann. 131, 133 et 137-144.
 
Can. 597 - § 1In vitae consecratae institutum admitti potest quilibet catholicus, recta 
intentione praeditus, qui qualitates habeat iure universali et proprio requisitas nulloque 
detineatur impedimento
§ 2Nemo admitti potest sine congrua praeparatione.
 
Can. 598 - § 1Unumquodque institutum, attentis indole et finibus propriis, in suis 
constitutionibus definiat modum quo consilia evangelica castitatis, paupertatis et 
oboedientiae, pro sua vivendi ratione, servanda sunt
§ 2Sodales vero omnes debent non solum consilia evangelica fideliter integreque servare, 
sed etiam secundum ius proprium instituti vitam componere atque ita ad perfectionem sui 
status contendere.
 
Can. 599 - Evangelicum castitatis consilium propter Regnum coelorum assumptum, quod 
signum est mundi futuri et fons uberioris fecunditatis in indiviso corde, obligationem 
secumfert continentiae perfectae in caelibatu.
 
Can. 600 - Evangelicum consilium paupertatis ad imitationem Christi, qui propter nos 
egenus factus est cum esset dives, praeter vitam re et spiritu pauperem, operose in 
sobrietate ducendam et a terrenis divitiis alienam, secumfert dependentiam et limitationem in 
usu et dispositione bonorum ad normam iuris proprii singulorum institutorum.
 
Can. 601 - Evangelicum oboedientiae consilium, spiritu fidei et amoris in sequela Christi 
usque ad mortem oboedientis suspectum, obligat ad submissionem voluntatis erga legitimos 
Superiores, vices Dei gerentes, cum secundum proprias constitutiones praecipiunt.
 
Can. 602 - Vita fraterna, unicuique instituto propria, qua sodales omnes in peculiarem veluti 
familiam in Christo coadunantur, ita definiatur ut cunctis mutuo adiutorio evadat ad suam 
cuiusque vocationem adimplendamFraterna autem communione, in caritate radicata et 
fundate, sodales exemplo sint universalis in Christo reconciliationis.
 
Can. 603 - § 1Praeter vitae consecratae instituta, Ecclesia agnoscit vitam eremiticam seu 
anachoreticam, qua christifideles arctiore a mundo secessu, solitudinis silentio, assidua prece 
et paenitentia, suam in laudem Dei et mundi salutem vitam devovent
§ 2Eremita, uti Deo deditus in vita consecrata, iure agnoscitur si tria evangelica consilia, 
voto vel alio sacro ligamine firmata, publice profiteatur in manu Episcopi dioecesani et 
propriam vivendi rationem sub ductu eiusdem servet.
 
Can. 604 - § 1Hisce vitae consecratae formis accedit ordo virginum quae, sanctum 
propositum emittentes Christum pressius sequendi, ab Episcopo dioecesano iuxte probatum 
ritum liturgicum Deo consecrantur, Christo Dei Filio mystice desponsantur et Ecclesiae 
servitio dedicantur
§ 2Ad suum propositum fidelius servandum et ad servitium Ecclesiae, proprio statui 
consonum, mutuo adiutorio perficiendum, virgines consociari possunt.
 
Can. 605 - Novas formas vitae consecratae approbare uni Sedi Apostolicae reservatur
Episcopi dioecesani autem nova vitae consecratae dona a Spiritu Sancto Ecclesiae 
concredita discernere satagant iidemque adiuvent promotores ut proposita meliore quo fiere 
potest modo exprimant aptisque statutis protegant, adhibitis praesertim generalibus normis in 
hac parte contentis.
 
Can. 606 - Quae de institutis vitae consecratae eorumque sodalibus statuuntur, pari iure de 
utroque sexu valent, nisi ex contexu sermonis vel ex rei natura aliud constet.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License