51. Exceptus
est Caesaris adventus ab omnibus municipiis et coloniis incredibili honore
atque amore. Tum primum enim veniebat ab illo universae Galliae bello. Nihil
relinquebatur quod ad ornatum portarum, itinerum, locorum omnium qua Caesar iturus
erat excogitari poterat. Cum liberis omnis multitudo obviam procedebat, hostiae
omnibus locis immolabantur, tricliniis stratis fora templaque occupabantur, ut
vel exspectatissimi triumphi laetitia praecipi posset. Tanta erat magnificentia apud opulentiores, cupiditas
apud humiliores.
52. Cum
omnes regiones Galliae togatae Caesar percucurrisset, summa celeritate ad
exercitum Nemetocennam rediit legionibusque ex omnibus hibernis ad fines
Treverorum evocatis eo profectus est ibique exercitum lustravit. T. Labienum
Galliae togatae praefecit, quo maiore commendatione conciliaretur ad consulatus
petitionem. Ipse tantum itinerum faciebat, quantum satis esse ad mutationem
locorum propter salubritatem existimabat. Ibi quamquam crebro audiebat Labienum
ab inimicis suis sollicitari certiorque fiebat id agi paucorum consiliis, ut
interposita senatus auctoritate aliqua parte exercitus spoliaretur, tamen neque
de Labieno credidit quidquam neque contra senatus auctoritatem ut aliquid faceret
potuit adduci. Iudicabat enim liberis sententiis patrum conscriptorum causam
suam facile obtineri. Nam C. Curio, tribunus plebis, cum Caesaris causam
dignitatemque defendendam suscepisset, saepe erat senatui pollicitus, si quem
timor armorum Caesaris laederet, et quoniam Pompei dominatio atque arma non
minimum terrorem foro inferrent, discederet uterque ab armis exercitusque
dimitteret: fore eo facto liberam et sui iuris civitatem. Neque hoc tantum
pollicitus est, sed etiam sc. per discessionem facere coepit; quod ne fieret
consules amicique Pompei iusserunt atque ita rem morando discusserunt.
53. Magnum
hoc testimonium senatus erat universi conveniensque superiori facto. Nam
Marcellus proximo anno, cum impugnaret Caesaris dignitatem, contra legem Pompei
et Crassi rettulerat ante tempus ad senatum de Caesaris provinciis,
sententiisque dictis discessionem faciente Marcello, qui sibi omnem dignitatem
ex Caesaris invidia quaerebat, senatus frequens in alia omnia transiit. Quibus
non frangebantur animi inimicorum Caesaris, sed admonebantur quo maiores
pararent necessitates, quibus cogi posset senatus id probare, quod ipsi
constituissent.
54.
Fit
deinde senatus consultum, ut ad bellum Parthi cum legio una a Cn. Pompeio, altera a C. Caesare mitteretur; neque obscure
duae legiones uni detrahuntur. Nam Cn. Pompeius legionem primam, quam ad
Caesarem miserat, confectam ex delectu provinciae Caesaris, eam tamquam ex suo
numero dedit. Caesar tamen, cum de voluntate minime dubium esset adversariorum
suorum, Pompeio legionem remisit et suo nomine quintam decimam, quam in Gallia
citeriore habuerat, ex senatus consulto iubet tradi. In eius locum tertiam
decimam legionem in Italiam mittit quae praesidia tueretur, ex quibus
praesidiis quinta decima deducebatur. Ipse exercitui distribuit hiberna: C.
Trebonium cum legionibus quattuor in Belgio collocat, C. Fabium cum totidem in
Aeduos deducit. Sic enim existimabat tutissimam fore Galliam, si Belgae, quorum
maxima virtus, Aedui, quorum auctoritas summa esset, exercitibus continerentur.
Ipse in Italiam profectus est.
55. Quo
cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem legiones duas ab se remissas,
quae ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum duci, Cn. Pompeio
traditas atque in Italia retentas esse. Hoc facto quamquam nulli erat dubium,
quidnam contra Caesarem pararetur, tamen Caesar omnia patienda esse statuit,
quoad sibi spes aliqua relinqueretur iure potius disceptandi quam belli
gerendi. Contendit…
|