Index | Help | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | IntraText Library | EuloTech
Commentariolus
IntraText CT - Text
Previous - Next

Petitiones.

 

Igitur cum haec animadvertissem ego, saepe cogitabam, si forte rationabilior modus circulorum inveniri possit, e quibus omnis apparens diversitas dependeret, omnibus in seipsis aequaliter motis, quemadmodum ratio absoluti motus poscit. rem sane difficilem aggressus ac paene inexplicabilem obtulit se tandem, quomodo id paucioribus ac multo convenientioribus rebus, quam olim sit proditum, fieri possit, si nobis aliquae petitiones, quas axiomata vocant, concedantur, quae hoc ordine sequuntur.

prima petitio

omnium orbium caelestium sive sphaerarum unum centrum non esse.5

secunda petitio

centrum terrae non esse centrum mundi, sed tantum gravitatis et orbis Lunaris.6

tertia petitio

omnes orbes ambire Solem, tanquam in medio omnium existentem, ideoque circa Solem esse centrum mundi.7

quarta petitio

minorem esse comparationem distantiarum Solis et terrae ad altitudinem firmamenti, quam semidimetientis terrae ad distantiam Solis, adeo ut sit ad summitatem firmamenti insensibilis.8

quinta petitio

quicquid ex motu apparet in firmamento, non esse ex parte ipsius, sed terrae. Terra igitur cum proximis elementis motu diurno tota convertitur in polis suis invariabilibus firmamento immobili permanente ac ultimo caelo.9

sexta petitio

quicquid nobis ex motibus circa Solem apparet, non esse occasione ipsius, sed telluris et nostri orbis, cum quo circa Solem volvimur ceu aliquo alio sidere, sicque terram pluribus motibus ferri.10

septima petitio

quod apparet in erraticis retrocessio ac progressus, non esse ex parte ipsarum sed telluris. huius igitur solius motus tot apparentibus in caelo diversitatibus sufficit.11

 

his igitur sic praemissis conabor breviter ostendere, quam ordinate aequalitas motuum servari possit. hic autem brevitatis causa mathematicas demonstrationes omittendas arbitratus sum maiori volumini destinatas. quantitates tamen semidiametrorum orbium in circulorum ipsorum explanatione hic ponentur, e quibus mathematicae artis non ignarus facile percipiet, quam optime numeris et observationibus talis circulorum compositio conveniat.

 

proinde ne quis temere mobilitatem telluris asseverasse cum Pythagoricis12 nos arbitretur, magnum quoque et hic argumentum accipiet in circulorum declaratione. etenim quibus physiologi stabilitatem eius astruere potissime conantur, apparentiis plerumque innituntur; quae omnia hic in primis corruunt, cum etiam propter apparentiam versemus eandem.

 

 




5 cf. Cop., de rev. 1,8; 1,9.



6 cf. Cop., de rev. 1,5; 1,9.



7 cf. Cop., de rev. 1,9; 1,10.



8 cf. Cop., de rev. 1,6; 1,10.



9 cf. Cop., de rev. 1,5; 1,8.



10 cf. Cop., de rev. 1,9; 1,10.



11 cf. Cop., de rev. 1,9; 1,10.



12 exempli gratia: ignis centralis Philolai (ca. 400 a. Chr. n.).




Previous - Next

Index | Help | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | IntraText Library | EuloTech

IntraText® (V7n) © 1996-2002 EuloTech