Iunio Silano et Silio Nerva consulibus foedum
anni principium incessit tracto in carcerem inlustri equite Romano Titio Sabino
ob amicitiam Germanici: neque enim omiserat coniugem liberosque eius percolere,
sectator domi, comes in publico, post tot clientes unus eoque apud bonos
laudatus et gravis iniquis. hunc Latinius Latiaris, Porcius Cato, Petilius
Rufus, M. Opsius praetura functi adgrediuntur, cupidine consulatus ad quem non
nisi per Seianum aditus; neque Seiani voluntas nisi scelere quaerebatur.
compositum inter ipsos ut Latiaris, qui modico usu Sabinum contingebat,
strueret dolum, ceteri testes adessent, deinde accusationem inciperent. igitur
Latiaris iacere fortuitos primum sermones, mox laudare constantiam quod non, ut
ceteri, florentis domus amicus adflictam deseruisset; simul honora de
Germanico, Agrippinam miserans, disserebat. et postquam Sabinus, ut sunt molles
in calamitate mortalium animi, effudit lacrimas, iunxit questus, audentius iam
onerat Seianum, saevitiam, superbiam, spes eius; ne in Tiberium quidem convicio
abstinet; iique sermones tamquam vetita miscuissent speciem artae amicitiae
fecere. ac iam ultro Sabinus quaerere Latiarem, ventitare domum, dolores suos
quasi ad fidissimum deferre.
|