Index | Help | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | IntraText Library | EuloTech
De primis socialismi Germanici lineamentis
IntraText CT - Text
Previous - Next

3. De collectivismo apud Fichte

 

Fichte, Der geschloßne Handelsstaat, Tübingen 1800.

 

Albert Schaeffle, Die Quintessenz des Socialismus, Gotha 1874.

 

Si, quis sit apud Fichte collectivismus, plane intelligere volumus, convenit illum cum recentissima collectivismi Germanica descriptione conferre. Fichte suam de societatis administratione doctrinam in libello, qui non adhuc translatus est in sermonem nostrum de Civitate negotiante clausa, expressit (Tübingen, 1800). Schaeffle quintessentiam socialismi in libello e grandi opere excerpto, et a Benoît Malon in Gallicum sermonem traducto, delineavit (1874).

 

Fichte declarat haec: possessionis ius non ad res ipsas applicatur: non est rerum possessio; et cum dicitur, quia homo arboris fructus carpere potest, arborem possidere, hoc tantum, grandi verbo, significat hominem posse fructus arboris carpere. vere possidemus «liberam activitatem» quae aut ad rem quamdam aut ad propositum quoddam applicari potest. terra Dei est, et agricola possidet tantum ius libere et exclusive robur suum ad certam terrae portionem applicandi. ita et sutor operam quamdam habet, id est certam et definitam activitatem. cum res sint nullius, unde homo ius habebit exclusivum rei cuidam activitatem suam applicandi? ius suum, cum omnes homines aequales sint, ab aliorum hominum renuntiatione tantum recipit. sed singulus quisque homo cum vicinis suis foedus pangere ipse potest: sed non ipse potest directe cum omnibus hominibus in eadem historica et geographica societate inclusis inire pactum: omnes isti cum illo tantum pangere possunt per istam communem potentiam, et omnium libertate constitutam, quae vocatur Civitas. ergo contractus, per quem possessio legitima est, per Civitatem pactus est quae cum cive quodam pro ceteris civibus pangit. ergo Civitas ipsi possessionis iuri adest et tanquam miscetur: nec unum modo officium habet possessionem tuendi: sed quoniam ipsa et possessionem et ius possessionis constituit, possessionis tanquam legitimam essentiam praeservare et eam, si deflectat, ad originem suam et ius suum revocare debet. possessio autem a iure oritur quod omnis habet homo activitatem suam in quadam certa operae zona, et ut ita dicam, sphaera exercendi. ita omnes, tacita quadam renuntiatione suam cuique agendi sphaeram relinquere debent et concedere. sed, ut renuntiatio sit reciproca et contractus fiat, necesse est quemque civem, cum se ab aliorum sphaera excludit, et propriam habere sphaeram qua ceteri sese excludant. et cum aliorum possessionem non tangere promittit, necesse est alii et eius possessionem non tangere promittant. si ergo nihil habet, nullus est contractus, et nulla igitur obligatio. societas civium erga illum non obligatur: ergo et ille non erga illam. non iam est societatis parcella homo: sed semifera bestia vagans per vana et falsa iura, ad legitimas depraedationes parata semper et excitata.

 

Impossibile tamen est civi cuique aut fundum terrae aut fabricam reservare : sed cum possessio sit libera activitas aut ad rem aut ad propositum applicata, quicumque homo certam et securam operam habebit, possessor erit; ius ad laborem, haec est vera possessio: «omnis homo oportet el laborem et panem habeat.» sed ut omnes certam operam, certum laborem habeant, necesse est inter ea quae «producuntur» et ea quae «consummantur» certam esse aequalitatem; ergo inter agricolarum societatem et societatem artificum oportet certum sit productarum rerum commercium. cum autem Civitas sola possit hanc commercii regulam et normam instituere, civis nullus poterit sine civitatis permissione aut agricola esse aut artifex. inter agricolarum societatem, et artificum, mercatorum erit societas quasi vinculum, ips civitate quoque definita et terminata. at non satis est quantitatem productorum variorum vel terrae vel artis fixam esse et certam; eorum respectivus valor fixus etiam esse debet, et pretium relativum certum; nam si subito fructuum terrae pretium extolleretur, artifices cum toto suo labore necessaria emere nequirent; et vivendi securitas, qua sublata «ius ad laborem» inane est, evanesceret: pretii variationes, ut quantitatis, iustum omnium civium commercium et quasi oeconomicam ponderationem subverterent.

 

Quam ergo valoris normam eligemus? Fichte duas diversas normas indicat, nec bene ostendit quomodo concilientur et quasi coaptentur: una est «valor utilitatis»; altera «valor laboris». primo vivere oportet: ergo primum valorem rerum prout vitam alere et renovare possunt, metiemur: cum autem homines hodie praesertim pane e frumento vescantur, frumentum erit quasi valoris typus, et «unitas valoris».

 

Sic quantitas quaedam aliorum alimentorum eadem frumenti quantitate aut minus aut plus valebit si aut minorem habet aut maiorem facultatem nutritivam. hanc relationem docti homines experientur et declarabunt. hic est utilitatis valor. sed ut ea frumenti quantitas producatur certo quodam tempore opus est: per hoc tempus agricola et tecto et alimentis et veste utitur: ita quaedam impensa necessaria sunt quae pro cuiusque nationis et temporis moribus determinari possunt. his impensis relativus valor tum frumenti, tum omnium rerum quae ad frumenti productionem consummantur, indicatur. sed pro diversis in civili societate hominum conditionibus , non eadem sunt necessaria. sic agricola qui in vivificante aere laborat alimenta absorbere potest et digerere quae, ut plurimi terrae fructus, sub magno volumine mediocrem habent facultatem nutritivam, ut caules: item ad opus durum et rude non delicata veste eget. sed in die quietis necesse est carne vesci possit et ipso alimento ab animalibus distinguatur quae eunt ad pascua. necesse est etiam decentior et :quasi humanior vestis illi suam hominis dignitatem manifestet et eum vel inscium ad altius et liberalius aliquid praeparet. litterato homini, vel pictori, aut sculptori aut eis qui sedentario operi et intellectuali applicantur necesse est delicata alimenta, quae facile excoquantur et digerantur et magnam sub volumine parvo nutritivam facultatem habeant, suppeditentur. necesse est etiam omnes res quae ei circumstant et ipsa domus et familiaris supellex pulchritudinis imaginem semper in eo tanquam renovent et excitent. sic rei cuiusdum valor et ab istis ad eam producendam necessariis impensis et a tempore ad eam producendam necessario pendet: hic est valor laboris.

 

Ita Fichte, ut plerique postea socialistarum, primum valorem definire tentavit: nam valoris doctrina, ut dixit Proudhon, socialismi tanquam petra anguli est. Fichte ipsam, quam Marx postea enucleavit, de valore doctrinam primus lineavit. secundum Marx, res quaeque certam humani laboris quantitatem continet et includit, et relativus valor omnium rerum relativa quantitate laboris in eis inclusa determinatur. nec singuli cuiusque hominis arbitrio labor ad rem producendam necessarius definitur: nam ut artifex aut promptus erit et callidus, aut tardus et manu et mente, tempus aut brevius aut longius ad eamdem rem producendam necesse erit. ergo non tempus laboris unicuique artifici necessarium mensura est valoris: sed id laboris tempus quod in summam et generaliter, aut, ut Marx ait «socialiter» necessarium est. nec sola temporis quantitas per quod res producitur valoris norma est: nam in eodem tempore, in hora scilicet, labor difficillimus maiorem habet valorem quam facillimus. sed qualitas laboris ad quantitatem reducitur: quid est enim difficilis labor, nisi quem unus e multis artifex efficere nequeat sine longa et educatione et praeparatione? tempus autem ad educationem necessariam impensum tempori in quo res producitur adiungi debet: sic res quae in una hora effici videtur vere in anno efficitur, et quantitatem laboris continet quae primo aspectu non manifesta est. sic quantitas, id est tempus laboris, communis omnium valorum mensura est: nulla ceterum rerum infinite diversarum communis potest esse mensura nisi in quantitate laboris ad quantitatem temporis similis semper sibi et continui reducta.

 

Fichte viam aperuit cum et quantitatem laboris in quaque re producta mensuram esse valoris demonstravit, et diversissimos diversarum conditionum labores necessariis cuique labori impensis ad unitatem valoris reduci. sed omnem suam explicationem conturbavit et obscuravit, cum primum valorem utilitalis, deinde valorem laboris expressit. Schaeffle quoque, multis annis post, declarat cum valore laboris valorem quemdam usus aut utilitatis necessario sociari : et Fichte excusandus est si obscuritates, quae adhuc valoris ideam involvunt, primo quasi luminis ictu non dissipaverit. Marx tamen eas, nisi fallam, plane dissipavit. profecto, ut res quaedam valorem habeat, non satis est quemdam hominis laborem repraesentet: necesse est etiam utilitatem habeat. si homo quidam magno et duro labore res producit quae nec utiles sunt nec iucundae, nullus erit earum rerum valor. ergo valor quidam utilitatis esse videtur. nec rursus ista utilitas, sufficit ad valorem constituendum: nam res maxime utiles, imo necessariae, ut aer, cum nullum includant hominis laborem, nullum valorem habent; et aqua aut nihil valet aut minime valet, cum minimo labore, etsi utilissima, omnibus hominibus suppeditetur. sic in quaque re oeconomistae et valorem utilitatis et valorem laboris quasi mixtum et sociatum reperiunt. sed in eo graviter errant et peccant, quod duas ideas, plane distinctas, confundunt: id est conditionem valoris et normam valoris. utilitas conditio est valoris, non mensura. si res inutilis est, nullum habet valorem: at res utilis non valorem suum ab utilitatis gradu, sed a quantitate laboris ducit. in quibusdam, concedo, extraordinariis casibus aut eventibus non quantitate laboris valor determinatur: ut si sitientibus in deserto offertur aqua aut esurientibus in insula offertur panis, rarissimum panem et rarissimam aquam pretio enormi ement. sed hi casus, quos oeconomistae quidam arroganter et inepte socialismo opponunt, nullam significationem habent, cum extra omnem fere societatis ordinem et omnem normam sint. nam hoc est societatis praecipuurn officium ut perpetuo commercio res ad vivendum necessariae cuique homini volenti eas emere facile suppeditentur: et nulla adhuc norma subsistit, cum ipsa hominis vita non a societate sed ab alio homine singulo pendet, ita ut iste non modo pretium enorme, sed et corporis servitium pro buccella panis exigere possit. vera igitur in societate valoris norma quantitas est laboris, sub conditione utilitatis, sed non pro utilitate. in hoc ergo Fichte erravit quod duas valoris diversas normas nec facile conciliandas admisit. sed hanc maximam gloriam habet quod primus et ante ipsum Ricardo et quantitatem laboris tanquam valoris normam expressit et laboris qualitatem ad quantitatem reduxit. et cum declaravit oeconomicas inter se hominum relationes et casui et violentiae derelinqui nisi certum valoris fundamentum reperiatur, socialismum paene creavit: et in hoc quasi vitali puncto recenti socialismi, quam Schaeffle dedit, descriptioni consentit.

 

Cum sic Fichte normam valoris et regulam productionis et pretiorum instituerit, civitatem necesse est ita claudat ut cives nec externis civitatibus aliquid vendant nec ab istis aliquid emant. nam quid prodest quantitatem productorum civitati sufficientem determinare si producta ea ad externos commercio tradantur? quid prodest normam valoris instituere et certum laborem civi cuique reservare si externa producta minori pretio empta totam valoris normam subvertunt et multorum civium opus quod vendi iam non poterit vilissimum faciunt et inane? ergo sibi civitas ipsa sufficiet et tanquam sphaera circumscripta erit et mundus in mundo. hoc valde socialismo repugnare videtur qui omnes civitatum et gentium fines abolere et «internationalem» quemdam vivendi modum instituere studet. sed, si propius intendas, ex eadem voluntate oritur et clausa quam Fichte proponit civitas et internationalis civitas socialismi. socialismus enim, ut Fichte, intelligit plane inutile esse normam valoris et laboris et iustitiae in civitate una instituere, si haec norma commercio cum aliis eivitatibus in quibus nulla viget norma disturbatur.

 

Una enim civitas quotidianam operariorum suorum mercedem ad iustam normam erigere et quotidianum temporis laboris in iustum modum et humanum coercere nequit, nisi simul in aliis civitatibus et eadem proportione quotidiana merces erigatur aut laboris tempus minuatur. socialismus igitur omnes Europae vel potius orbis terrarum civitates in una tanquam oeconomica civitate comprehendere vult quae eamdem omnibus pretiorum et laboris normam imponeret: et hoc idem efficeret ac si clausa esset, ut Fichte proposuit, civitas. vel potius haec internationalis oeconomica civitas quam socialismus instituit clausa est civitas quoniam cum nulla externa civitate commercium agit: clausa est civitas, totum humanum genus comprehendens, et ipsi terrae adaequata. apud Schaeffle nullus civis ipse cum civitatibus externis commercium agit: civitas sola aut emit apud externos aut vendit externis: sic «superfluum» modo vendit et quod ab externis emit iusto pretio civibus venditur pro norma valoris in civitate instituta. sic vere et apud Schaeffle clausa est civitas et ab externo rerum ordine et externo pretiorum et productionis fluctu liberata ut apud Fichte.

 

Ceterum apud Fichte collectivismus non adhuc ad perfectam sui formam pervenit. nam non ipsa civitas, non ipsa «collectivitas» res producit, emit et vendit: numerum modo aut agricolarum, aut artificum, aut mercatorum determinat, et normam valoris et cuiusque rei pretium. et quisque civis dum modo legi et normae oboediat libere producit. non est aut administrationi cuidam, aut cuidam administrationis parti praefectus, sed suimet ipsius sub lege et norma patronus. apud Schaeffle contra et hodiernum collectivismum, omnia opera in publicam administrationem conversa sunt. sed, si propius attendas, videbis minimam esse inter Fichte et Schaeffle differentiam; nam cum apud Fichte civitas rerum productarum et quantitatem et pretium determinat, necesse est ipsi productioni perpetue adsit; et cives, si sunt partim patroni, partim quoque administrationum publicarum praefecti. Schaeffle rursus declarat istas productionis el commercii publicas administrationes mox in torpore somni et mentis ignavia languescere nisi singuli cuiusque productoris propria activitas excitetur et remuneretur. si Fichte magnam eam vidisset machinarum vim quae in saeculo nostro parvam opprimit industriam, et ipsam individualem industriam ad publicae administrationis imaginem informat, eamdem ac Schaeffle oeconomicam civitatis constitutionem proposuisset. in hoc quoque Fichte cum Schaeffle plus consentit quam primo adspectu videtur. nam hodie collectivismus nummos aut argenteos aut aureos supprimit; et ad remunerandum quemque civem pro labore suo papyri fragmenta proponit in quibus qoaedam laboris horae aut decem aut centum inscribuntur et cum cuiusque rei pretium pro laboris horis ad eam producendam necessariis aestimabitur, inter ipsam valoris normam et emptionis instrumentum perfecta erit quasi concordia. ita variationes valoris ipsius metalli aut auri aut argenti, quod proprium habet valorem, normam valoris non disturbant. Fichte contra nummos metalli sinit subsistere. sed vult istos nummos non ipsos habere valorem, sed tantum signum valoris esse. nummos omnes qui in civitate sunt reficit, et novis nummis valorem inscribit fictum, qui nullo modo ipsius metalli in nummis inclusi valori respondet. sic hi quanquam e metallo nummi erunt vere e papyro nummi, et, ut ita dicam papyrus erunt metallica. ergo Fichte et in haec nummorum quaestione, collectivismi, qualem Schaeffle definit ac resumit, est praecursor.

 

Sed tamen Fichteus socialismus non eodem intus spiritu animatur ac collectivismus et socialismus qui a Karl Marx procedit. Fichte spernit historiam, nec quid sit.aut fuerit, sed quid debeat esse, quaerit. Marx contra et discipuli eius quid significet historia, quis sit historiae motus, quae via, quo pergat et unde veniat investigant. Fichte itaque quae sit pecuniae origo negligit, et definit tantum quid nunc exigat Iustitia. socialismus illius moralis est, non historicus. Marx collectivismum necessarium magis ex historia et rerum fatali evolutione quam e iustitia legitimum contendit; et illis facile irridet qui, ut Fichte, ad humanam dignitatem et iustitiam aeternam, vana fere idola, et imbellia, tanquam adorantes vertuntur. apud Fichte mysticus quidam affectus socialismum intus movet: homo liber est intus, plena et divina libertate: et in societatem humanam non descenderet nisi in ea plenam divinae suae solitudinis libertatem reperiret; cum autem non liber sit, sed rerum servus nisi certam habeat possessionem, id est activitatem, socialismus solus dignitati humanae consentaneus est. cum igitur pauperes et miserrimi homines partem suam bonorum et possessionis vindicant, vel si cupiditati indulgere videntur, humanam

dignitatem e torpore atque somno excitant.

 

Non profecto Fichte hornines ad motus tumultuarios et caecas mutationes impellit; nec, si spernit historiam, necessitatem tamen et temporis et morae ad bene mutandas res negat. sic tantum in novas res praecipites eunt ut veritati et iustitiae inserviant qui veritatem non intus et in ima mente longa meditatione susceperunt; ea sunt perstricti tanquam externo fulmine: sed veritas in mente tanquam intimum et dulce lumen est, quod in res externas gradatim et prudenter diffunditur. sed mora et tardatio non otium est et ignavia: et quaeque nova dies novum ad iustitiam iter pergere debet, ita ut vespertinus mundus propius sit iustitia quam matutinus.

 

Praesentis horae Germanici socialistae, nedum historiam ut Fichte, spernant, historiam contra invocant, et iustitiam vanam esse libenter declarant nisi ipse rerum historicus processus ei corpus quoddam et robur communicet. Fichte, et vehementi erga puram iustitiam affectu et generoso animi impetu similior est Gallis qui in 1789 et in 1848 novum quasi iustitiae Evangelium proclamaverunt quam iis Germanis qui severam historicam dialecticam a Karl Marx acceperunt. sed in Germania quoque socialismus non potest per plebem et populum ire et e scholis evadere in forum nisi affectus quoque animi moveat et non modo praesentes historiae necessitates, sed «aeternam quoque iuslitiam» invocet. Ferdinand Lassalle qui socialismum in commune iecit et in plebem diffudit et propagavit, Fichteus est discipulus et Fichte «unum esse inter maximos philosophos omnium gentium et omnium temporum» dicit (Arbeiterprogramm). et ipso motu animi et verborum quasi ardore et vi vere Lassalle a Fichte procedit, et ipsa quoque doctrina: nam ut Fichte, Civitatem invocat ad laboris et pretii normam instituendam: et ut Fichte, non internationali sed nationali socialismo indulget ut in Germania, tanquam «in civitate clausa», iustitia instituatur. sed et Lassalle plura a Karl Marx mutuatus est, et cum Marx a Hegel procedit, nec Marx nec Lassalle ipse intelligetur nisi Hegelianam de iure et societatibus humanis et historiae processu et civitate doctrinam introspexerimus.

 




Previous - Next

Index | Help | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | IntraText Library | EuloTech

IntraText® (V7p) © 1996-2002 EuloTech