| Index | Help | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | IntraText Library | EuloTech |
| De primis socialismi Germanici lineamentis IntraText CT - Text |
2. De civitate (de l'état) apud Kant et Fichte.
Immanuel Kant's Sämmtliche Werke, Siebenter Band (Hartenstein): Metaphysik der Sitten, Metaphysische Anfangsgründe der Rechtslehre, 1797.
Fichte, Beiträge zur Berichtigung der Urtheile über die französische Revolution, 1793.
Philosophi autem Germanici, ut Kant, Fichte, qui in fine octavi decimi saeculi vixerunt et scripserunt duas tanquam contrarias civitatis ideas conciliare coacti sunt, quarum una a Gallica philosophia, altera ab ipsa Borussiana monarchia manabat. Galli enim fere omnes, in illo saeculo, singuli cuiusque hominis iura et libertatem adversus civitatis vim et tyrannidem extollebant et defendebant. nulla erat legitima et aequa societas nisi quae libera «individui» cuiusque voluntate informabatur, et in qua haec individui cuiusque libertas, vel post «pactum sociale», integra et intacta permanebat. Revolutio Gallica civem quemque, hominem quemque in suam et propriam libertatem redintegrare voluit. scio equidem, vel apud Jean-Jacques Rousseau, liberarum voluntatum consensu libero novum civilem statum institui qui maximum habet vigorem et quasi robur. sed robur suum civitas non in se reperit, sed a liberis voluntatibus quae in unum convenerunt et tanquam partem potestatis suae originariae societati transfuderunt et delegarunt.
Nec si Gallorum historiam percurras, istam adversus civitatem suspicionem. miraberis. in Gallia enim ab origine, civitas et monarchia fundamentum quasi mysticum habuere. cum regum Gallorum recentissima familia instituta est, et Capetorum primus solium ascendit, plena erat et intacta religionis Christianae auctoritas: omnium hominum et intellectus ad Ecclesiam, et spes ad coelum vertebatur: omnes fere supernaturalibus integra fide adhaerebant. unde reges tanquam Dei legati apparebant et instrumenta. a Deo regnum acceperant et potentiam: pro Deo eam exercere debebant. et cum a coelo magnam et prope divinam auctoritatem mutuarentur et sibi derivarent reges, magnis in terra erga humiles et tenues officiis affectus hominum et venerationem sibi conquirebant. unde haec erga pium Ludovicum nonum regem iustumque simul quasi devotio. unde, vel in septimo decimo saeculo, cum iam absolutae monarchiae onus gravius populo videri inciperet nec Ludovici magni splendens gloria plebis miseriam satis dissimularet, episcopus Bossuet regem tanquam ipsum in terra Deum definiebat. sed interdum, et iam a quinto decimo saeculo, fundamentum monarchiae mysticum novis hominum ideis subrodebatur. primum litterae Latinae Graecaeque resurgebant, et antiquitas ipsa e longo quasi somno excitabatur. antiquitas autem, cum et ratione explicare mundum, et in libertate fundare civitates voluerit, liberiore tanquam et humaniore spiritu supernaturalia dissipabat, ceu alacri vento nubes. deinde Reformatio, ipsam Ecclesiam disquatiens, eodem ictu iuris divini monarchiam subvertebat quae Ecclesiae annitebatur. et cum omnis Christianus Deo tam prope accedit quam aut sacerdos aut rex, imo propius si Dei voluntati inservit, nullum supererat in aequali Christianorum societate quasi regium culmen in quo potius Dei maiestas consideret. denique, cum octavi decimi Gallica philosophia omnia dissecare et introspicere et aut ad elementa sua aut ad originem revocare susceperit, cum ipse Christus in humanam mediocritatem palluit et evanuit, mysticum et monarchiae et civitatis fundamentum tanquam a radice avulsum est. et quia ipsa civitas, et ipsa monarchia abolitis superstitionibus immixtae videbantur, ipsa quoque monarchia in superstitionem evanescebat. et simul, monarchia quae quondam adversus nobilium et violentiam et rapinas humiles et tenues protegebat, eosdem nunc omnimodo opprimebat et conculcabat ut et cupiditates suas et libidines impleret: ita ut minores nobilitatis raptores et tyrannos ad hoc tantum extinxisse videretur ut ipsa solus raptor et immensus, solus tyrannus et immensus extaret. sic absoluta monarchia et rationi simul et libertati et commodis civium offendebat. unde libertatem praesertim individui cuiusque civis et iura adversus et monarchiam et civitatem quae una cum monarchia confundebatur vindicabant philosophi: et hoc sibi utique proponebant ut vincula quae civi cuique et homini civitas iniecerat solverent.
In Germania contra monarchia extiterat quae recens origine, novis temporibus et novo hominum tanquam intellectui accommodabatur. Borussiae elector rex factus erat in primis octavidecimi saeculi annis; nec Borussiae reges poterant, ut Galliae, perpetuam quasi saeculorum auctoritatem invocare et in antiqua originum obscuritate mysticam sibi fingere potentiam et supernaturalem. rex Borussiae erat rex novus, quomodo dicitur homo novus; et cum Reformatus erat, non divinam sibi virtutem ab Ecclesia poterat derivare; et novus erat rex, et plane laicus. Fredericus secundus satis philosophus erat ut se novum regem esse non modo fateretur sed gloriaretur. saepe in libris suis homines novos extollit nec ullam esse dicit inter homines differentiam quam et ingenii et virtutis. et cum omnes Europae temporis sui regias aulas descripsit, et reges aut vanos et arrogantes, aut a sacerdotibus et monachis tanquam suffocatos «relinquamus», ait, «omnes istos histriones et scurras aut purpura vestitos, aut mitram gerentes». quod ergo fundamentum, quem titulum iuris nova Borussiae monarchia habere potest? unum, si.ad publica commoda confert et dispersas disseminatasque civium vires colligit et coagit. in eo inest civitatis ius (le droit de l'état) quod ex pluribus voluntatibus imbecillis unam facit et robustam voluntatem: in eo inest monarchiae ius quod cum civitate una rex unus confunditur; anarchia est quam maxime detestatur et spernit Fredericus. illa autem anarchia etiam sub nomine monarchiae reperitur cum rex, ut in Gallia Ludovicus quindecimus non ipse per se gubernat, nec omnes suos ministros in unum concilium directorium colligit, et quisque ministrorum suos affectus proprios sequitur et temere fortuiteque eligitur non operae suae aptus ut advocatus ille qui res militares gerit. conciones quoque et concilia legatorum qui voluntatem civium repraesentant aut repraesentare videntur, nihil nisi anarchia sunt et imbecillitas et comoedia. quid Germaniae proficiunt suae diaetae? legati loquuntur quidem, sed nihil agunt, «tanquam canes ad lunam latrantes». in Gallia abhinc anno 1614 nulla erant totius gentis concilia convocata et cum interdum regia dominatio et aulae luxus et male sana pecuniae publicae administratio usque ad scandalum crevisset, Gallica gens sperabat, res non in integrum restitui posse nec libertatem excitari non nisi convocatis totius populi legatis. inde haec in Gallia «parlamentarismi» tanquam veneratio: in Germania contra, in innumeras civitates et parcellas externorum regum arbitrio dissecta, quid aliud diaetae repraesentabant quam et istam divisionem et anarchiam et communis patriae derisionem? non igitur a disseminata et dissecta natione salus sperabatur, sed a monarchia quae in unum constituta unitati suae cetera adscriberet. haec Gallicae mentis et Germanicae de civitate contrarietas in excellenti libro plane apparet quem Mirabeau de Borussiana monarchia scripsit et uno anno ante Gallicam Revolutionem in publicum tradidit. sub Frederico rege civitas in res omnes tam oeconomicas quam politicas sese intromittebat: ipse rex magnus erat terrarum possessor, et illius domania per locatores administrabantur qui ea in sex annos conducebant: ita prima agrarii collectivismi tanquam imago praefigurabatur. et rex certos colendi et arandi et serendi modos aliis possessoribus non modo proponebat sed saepe imponebat; nec ulli presbytero terras et beneficia conferebat quin polliceretur se ad regium modum culturum esse. item ipsa civitas industrias plures gerebat, metalla administrabat, lanam texebat ut in magno aedificio quod Lagerhaus vocabatur. cum privata civium industria prospere evadebat, in publicam statim a rege convertebatur, et ut Mirabeau ait, «les entrepreneurs devenaient des employés». item plurima commercia ut granorum, piscium, linei per monopolas societatibus concessos gerebantur quarum lucri rex, id est, civitas erat particeps. sic ut agrarii, ita et industrialis collectivismi primam Fredericus lineam figurabat. Mirabeau contra qui ut politicam ita oeconomicam libertatem sectatur, civitatem Borussianam longe ultra fines legitimos excedere contendit: duo tantum officia civitas habet, et cives contra vim externam defendendi, et intus iustitiam et securitatem tuendi. quod ad agriculturam, commercium, industriam, imo civium educationem attinet hoc civis cuiusque est, non civitatis.
Nam civis quisque quid ad sua commoda referat melius noscit quam civitas quae omnia confuse et conglobatim e longinquo videt et gubernat. civitas cum propria cuiusque commoda fovere conatur, opprimit et suffocat ut si Hercules, cum immani bracchio e flore granum pulveris excutere velit.
Cum autem illa libertatis et oeconomicae et politicae aura in primis saltem Revolutionis Gallicae annis spiraverit et auram illam Germanici philosophi Kant, Fichte, pleno quasi pectore assumpserint, et contrariam civitatis ideam praeclarus ille Fredericus exemplo suo proposuerit, philosophi Germanici et libertatem civium et una civitatis ius amplexi sunt et conciliare conati.
Kant primum individuam cuiusque libertatem quasi iuris fundamentum ponere videtur. omnis homo liber est quia officium implere debet, et legi morali imperanti oboedire: qui debet, et potest. unde omnis homo libertate sua omni homini aequalis est: et cum quisque, et libertate et officio, sit persona, non res, nullus homo alio homine tanquam re uti potest: non instrumentum homo, sed sibi ipsi finis est. ergo etiam in civili societate, id tantum erit iuri et aequo consentaneum, quod cuiusque libertatem integram relinquet. at cum plures homines in societatem quamdam conveniunt, non omnibus omnia facere licet: omnium libertati modus quidam imponendus est, sed nihil aliud libertatem unius civis coarctare potest quam aliorum civium aequa libertas. «ergo ea actio recta est quae libertatem cuiuscumque cum libertate cuiuscumque secundum universalem normam una subsistere patitur». haec est iuris origo vel potius essentia. quod ad ius publicum attinet et ad ius civitatis (Staatsrecht) nulla lex nulli imponi potest nisi ipse assenserit. totus populus de toto populo statuens solus legem facit iustam. «pactum est sociale», et «originarius contractus» e quo manant legitimae leges. ideo, cum respublica is sit gubernandi modus qui perpetuo cives omnes, ad legem per legatos faciendam appellet, ea plenum est et perfectum ius. in ea «contractus primitivus» et pactum sociale maximum habet et robur et effectum: in ea «status naturae» absolute abolitus est et eradicatus: per eam solum gentes poterunt, ut cives, e statu naturae egredi in quo sunt adhuc, vel etiam cum inter se pacem habent, quia nulla est ab omnibus accepta huius pacis et norma et sanctio. cum omnes gentes ad reipublicae formam pervenient et hae republicae, inter se foedere quodam perpetuo devincientur, tum modo pax universa splendebit.
Diceres, cum haec legis et meditaris, philosophum esse Gallicum Kant, et Revolutionis spiritu plenum et soli fidentem libertati.
Sed rursus civitatis idea apparet quae Gallicae philosophiae valde repugnat. contractus, quo civitas instituitur, ratione quidem existit, sed non in tempore. qui contractui primitivo, de quo Rousseau locutus est, irrident, quasi Rousseau dixisset tempus fuisse quo homines statum naturae deserentes pactum sociale inter se deliberarunt et concluderunt, errant. contractus est civitatis rationalis origo, non historica. nullus homo enim partem naturalis suae libertatis alienare potuit, nisi tacito quasi assensu. sed ex hoc sequitur omnes, quae sunt, potestates, eo ipso quod sunt, secreto contractus fundamento niti. cum Galli libenter ius et factum opponunt, et facta, res, secundum perfectum ius, vel violentis mutationibus, informare conantur, Kant in ipso facto, quia est factum, quamdam iuris formam recognoscit. nulla est in terra potestas, quaecumque sit, quae a populo tanquam a fonte non oriatur: et ideo omnis potestas, quaecumque sit, quodammodo legitima est. cum posthac Hegel dicet: quodcumque reale est, rationale est, et quodcumque rationale est, et reale, non tam ab illo generoso Kant et nobili dissentit, quam primo aspectu videtur. itaque rebellio contra, quae sunt, potestates, semper et ubique scelus est. cum e populo, id est, legislatoria potestate rectoria potestas, vel in physica, vel in morali persona, quodam modo nata sit, haec rectoria potestas ipse est populus: cum itaque populus contra eam insurgit, semetipsum, horrenda contradictione, oppugnat et destruit: in omni rebellione suimet ipsius homicida est. cum populi, regem suum ut Carolum, ut Ludovicum, occidunt, sacro quodam tremore afficitur intellectus, quasi scelere contra ipsam rerum naturam. talia scelera hoc uno modo explicari possunt: homines tumultuarii timent ne ipso rege, nisi pereat, suppliciis olim tradantur. et minus fremeret et horreret conscientia si regem sine ullo iudicio, scelerati illi quasi canem occidissent. sed quod tribunal instituerunt in quo populus regem, id est voluntas populi voluntatem populi iudicaret, hoc vere est portentosum: hic est et sceleris et contradictionis abyssus qui semper introspicientibus immensior et immanior videtur. quam ergo maiestatem ipsi civitati, ut civitati, et quod robur Kant dederit, satis ex istis videre licet. non est summa et quasi collectio individuarum voluntatum, sed interna quaedam et rationalis populi voluntas quae plus etiam pollet et excellit quam omnes civium singulorum vel additae voluntates.
Et ridiculum est tanquam frena et praecautiones adversus rectoriam
potestatem quaerere. nam populus non potest in duas scindi supremas dominationes, quarum una alteram coerceat. una est et unica populi voluntas : ceterum, si rex voluerit, omnia opposita transcendet obstacula: et legati, qui regi coercendo praepositi erunt, cum omnia commoda ab rege expectaturi sint, et pro ipsis et pro cognatis, honores, emolumenta, servi erunt aulici, non custodes. nec rectoria potestas, quaecumque sit, a semet ipsa ius suum accepit, sed ab ipsa civitate; quae ducit originem a populo rationaliter, non historice, nec populo subiicitur.
Etiam civitas fundationibus quae aut pauperibus levandis aut orationibus dicendis institutae sunt non devincitur in aeternum. nulla enim fundatio sine consensu tacito civitatis institui potuit. cum autem civitas existimat aut eum res intelligendi modum, a quo fundatio derivabatur, obsoletum esse, aut idem propositum melius alio more effici posse, fundationes potest aut subvertere aut alias diducere. cum sit, secundum Kant, ea potentia et id ius civitatis, non opus est illum socialismo expresse consensisse: certo socialismum fovit. nam si civitas existimat conditiones et modos quibus ad hunc diem divitiae acquisitae sunt iamiam novo hominum intellectui aut rerum statui discrepare non magis divitiae perpetuae erunt quam fundationes. nec civitas possessores spoliabit sed quae dedit in tempus, vindicabit rursus.
Quod vero proprie spectat ad possessionum et divitiarum distributionem, modo longius a socialismo, modo propius Kant stare videtur. dicit et libertatem (Freiheit) et aequalitatem politicam et humanam (Gleichheit) posse subsistere sine oeconomica possessionum aequalite. si homo quidam qui possidet nihil, nulla lege prohibetur quin acquirat et possideat, absoluta est inter omnes aequalitas. socialismus contra declarat pauperrimos si non lege civitatis, rerum quidem ipsarum lege prohiberi quin ad certam possessionem, vel durissimo labore, perveniant. in eo Kant a socialismo dissentire videtur. imo, quam primum Revolutionis legislatores distinctionem decreverunt, activorum civium et passivorum, Kant accipit et renovat. qui non habet Selbständigkeit, id est sibi sufficientiam, qui ex se subsistere non potest et ex alio homine opus suum et vitam suam accipit, is non habet ius suffragii. nec in hoc ipso aequalitas laedetur si lex non ab omnibus facta pro omnibus est eadem facta, et nullum pauperi opponitur obstaculum quin sibi ipsi olim sufficere possit.
Sed haec ipsa passivorum et activorum civium distinctio, quanquam nobis aequalitati contraria videatur, quodammodo philosophice socialismo consentanea est. is enim profitetur et politicam et philosophicam aequalititem nil nisi derisionem esse nisi quaedam bonorum sufficientia omnibus civibus suppetat, ac pauperiores cives, etiamsi ius suffragii habeant, passivos tarnen esse cum illorum vita ab aliena voluntate pendeat. Kant autem docet illum modo vere civem esse qui et libertatem et aequalitatem et sibi sufficientiam habet; ita ut non ut apud nos: libertas, aequalitas, fraternitas, sed libertas, aequalitas, possessio, civitati inscribi debeat. cum autem non plane cives sint qui quotidie mercenarii sunt et nec fundum terrae habent nec propriam et suam industriam, cum autem hodie innumeri operarii ex aliena voluntate pendeant, si voles omnibus istis hominibus civitatis rursus aperire portas, illos in participationem bonorum et sibi sufficientiam quodammodo vocabis: hoc est autem socialismus.
Ceterum ipsa possessio, secundum Kant, non ex individua et propria singuli cuiusque hominis voluntate procedit. singulus homo potest, sine aliis, partem terrae occupare: sed occupatio non est possessio: aut signum est possessionis aut physica conditio, sed non possessio. quomodo enim singulus homo rem quamdam possidere possit? nullum est inter hominem et rem iuris vinculum: nullum est igitur in rem ius hominis. «et si homo solus in terra esset, terram habitaret, non possideret». nec quod res labore suo informavit homo, ideo eas legitime possidet: nam quis illi rei substantiam concessit ut in ea operaretur? nullum est ius nisi inter homines et quemadmodum contractus originarius civitatis fundamentum est, ita contractus originarius possessionis fundamentum est. cum omnibus hominibus terrae habitaculum assignatum est, et homines sine terra vivere nequeunt, communio est terrae inter omnes homines originaria. nec ea intelligenda est «primaeva communio» quam poetae celebrarunt, nam ea in tempore fuit: ea est factum, non idea. non de communione terrae historica et temporali, sed rationali, agitur, non de primaeva, sed de originaria. possessio igitur ex eo tantum nascitur et procedit quod omnes homines suum ius in partem quamdam terrae singulo cuidam homini concedunt, eo pacto quod ille rursus suum ius in cetera relinquet. ita et occupatio et applicatus fundo terrae labor conditio erit secundum quam omnes homines cuiusque ius et possessionem constituent, sed ipsum possessionis ius, ut civitas ipsa, est pactum sociale. quam procul nempe sumus ab illa vulgari oeconomica doctrina quae possessionem tanquam ius singuli cuiusque hominis ab operibus cuiusque derivat: et si nulla possessio est nisi sociali et primitivo pacto, nonne ius habebit civitas, in qua pactum sociale perpetue vivit ac renovatur, conditiones possessionis in novos modos mutandi? ita, secundum Kant, civitatis rector supremum habet fundorum terrae dominium (Obereigenthümer des Bodens): dominus est territorii, non quod ipse privatam in terram habeat possessionem, sed quia ipse lex est et pactum quo divisio et distributio terrae regitur.
itidem, cum omnis homo non primaevam et iamdiu extinctam terrae, id est omnium divitiarum conditionis et fontis, sed rationalem, originariam ideoque aeternam habet communionem, nonne omnis homo eam rationalem terrae et divitiarum communionem et extratemporalem in realem et historicam et praesentem convertere conabitur? Kant igitur quamquam in libertate totum quasi hominem posuerit et politice socialismo repugnaverit, philosophice tamen sua et civitatis et possessionis idea socialismo consentit. nec hoc miraberis, si non oblitus es eum libertatem cuiusque hominis non tanquam temerarium arbitrium, sed tanquam ipsam rationem et officium ipsum definire. quemadmodum intima cuiusque hominis libertas nonnisi officio et ratione constituta est, et ipsa libertas non a libertatis norma distinguitur, ita ius et politicum et possessionis cuiusque civis non ab ipsa civitate et sociali pacto, quod norma communis est, secernitur. «individualismus» igitur et socialismus non tanquam contraria opponuntur, sed una conciliantur.
Fichte mihi videtur quasi ipsius Kant grandis imago, et, ut ita dicam, extensior umbra. nam quod in Kant «individualismus» est, in Fichte «anarchismus, vocari potest; et quod in Kant «socialismus vel potius socialismi semen» vocari potest, in Fichte «collectivismus» est explicitus. et cum Kant individualismum modo et socialismum conciliaverit, Fichte anarchismum et collectivismum conciliat.
Ipsis tanquam Gallicae Revolutionis affectibus Fichte commovetur. non ille, ut Kant, adversus potestates, quae sunt, rebellionem condemnat: sed contra librum scribit ut Gallicam Revolutionem hoc rebellionis crimine solvat. nulla legitima potestas est sine contractu originario; contractus autem nullum hominem nulli homini tradere potest; ergo cum sint gubernandi et regendi modi quae hominem homini tradunt, destruendi sunt. nec ulla in perpetuum concedi possunt privilegia, et si olim quaedam peculiaria iura nobilitati donata sunt, non is contractus valet ultra ipsorum contractantium voluntatem nec in posteros ut vinculum iniici potest.
Historiam Fichte paene contemnit: ea non, ut saepe dicitur, magistra est vitae: nam quid sit aut fuerit docet, non quid esse debeat. si historiam populi consultarent et sequerentur, factis et rebus inservirent, non rationi oboedirent. in hoc de historia iudicio Fichte curn Gallicis magis quam Germanicis philosophis consentit. non modo non vivendi normam historia praecipere potest, sed ne utilia quidem dare consilia; nam cum aut populus aut homo quid facere debeat e ratione bene noscit satis est hoc illum quocumque modo facere si tantum iustitiam non laedit. ceterum novi sunt ac paene inauditi rerum casus, nec ullam e praeteritis ad praesentia experientiam applicare possumus. unum est lumen, ratio scilicet et conscientia. quod et quid faciendum et quo modo faciendum sine defectu semper illustret. ad hoc modo proficit historia quod nobis monstrat ad quem et virtutis et generositatis gradum et tanquam apicem animus hominum pervenire possit. et nobis humanam gentem non in quotidiana mediocritate, sed tanquam «in festorum dierum vestitu» ostendit. nullo ergo aut officii aut historiae vinculo homo erga civitatem devincitur, nisi ipse pepigerit, et in pactum sociale intraverit. imo potest quisque homo aut erga nullam civitatem semetipse devincire et in propria sua libertate permanere aut saltem novo cum aliis hominibus foedere novas instituere civitates. non a territorio in quo natus est homo legem accipit et tot in civitate civitates erunt quot erunt diversa horninum inter se pacta. ita civis quisque suam civitatem libere eliget aut etiam ipse condet. haec est mera et absoluta anarchia. sed Fichte contendit omnes istas diversas civitates in eodem territorio una subsistere posse sine turbatione :nam et hodie sub specie unius civitatis et societalis plures sunt civitates et societates. quid est nobilitas cum privilegiis suis et iure suo proprio nisi distincta et separata in civitate civitas? et in civitatibus militaribus quid est «militarismus ille» cum perpetua mina supercilii et oris arrogantia et sonanti gladio et contra «burgenses» audacia et derisione nisi detestanda civitas, aut potius castellum in civitate? quid etiam isti inter se foederati et compacti iudei qui sanguine, religione, quaestu, communi erga ceteros odio ab aliis hominibus tanquam ab hostibus separantur et omnem ad se et negotiorum et divitiarum succum trahunt, et sub pecuniae lege et imperio omnium liberorum hominum cervicem demittunt, nisi externa et infensa in civitate civitas? haec est mala et iniusta anarchia cum istarum civitatum unaquaeque alias aut opprimit aut spoliat. sed si quaeque civitas libertatem plenam cuiusque hominis pro fundamento haberet, omnium libertas, in quacumque civitate sint, inviolata esset et plures sine plaga et offensu, in eodem territorio, civitates, id est, libera hominum foedera subsisterent.
Cum ita Fichte singuli hominis libertatem et ius usque ad ipsam anarchiam protulerit, rursus tamen, in civitate semel constituta, socialismus quidam firmior et strictior apparet. nam Fichte non oeconomicam a politica dividit et cum nullam esse veram agendi libertatem sine quadam possessione contendit, eadem civitas quae cuiusque civis libertatem tuetur et cuique civi certam possessionem definire debet et tueri. et cum civitas certam cuique possessionem reservare nequeat nisi omnium civium et operam et commercium quodam modo regat et ministret, ab ipso sociali pacto et ipsa singuli cuiusque tuenda libertate socialismus, vel etiam collectivismus necesse est oriatur.